Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber III

Pag 130


accipiantque suis! Sunt hec sponsalia certe
perpetuo placitura Deo, celestia gaudent
numina et eterno celebrant hec gaudia cantu.
Hoc agit ingentem qui ducit in equore classem
barbarus in Graios securus et impius hostis,
qui pridem effuso lavit cum sanguine terram
et tulit horrendos ad templi limina fluctus
ut sua sit posito devicta potentia bello.
Inclita principibus iuncta hec sunt federa nostris
et populis patefacta quies, cepitque videri
rege sub Alfonso gens itala habere triumphos.
Unde igitur prius est nostra hec res ordine cepta,
hinc sanctum repetamus opus. Lux candida regni
prima fuit spesque alta omni firmissima genti
cum sua Fernandus tecum connubia iunxit,
o decus et splendor, lux o clarissima terris,

45




50




55




60
Torna all'inizio