14.
IOHANNES
Domino vicecancellario < Iordano > I. de Capua etc. Pro fatuo seu
deliro digne depingitur, qui dispendiis ingeri vel angustiis affici gratulatur
aut catena vel compede se de facili tunc substinet alligari, quando liberum
ipsius arbitrium fulciri potest floribus gaudiorum. Sane ut de fulgentibus
litterarum vestrarum speculis iterata michi non proveniat pena caliginis vel stuporis,
sic vobis de honore consului et michi de salute providi, quod illa in vase
multe pulcritudinis et odoris sub magna decencia conserventur meo tamdiu
et alterius subducenda visui, quousque Veronicam cunctis Christi fidelibus
venerandam nobis presentibus iuxta morem solempniter contigerit adorari. Nec
mirum, quia specula similia, que olim meis oculis ad supplicium illucescere
voluistis, michi et copiam produxere gemituum et diffusam materiam lamentorum.
Hoc autem mee prostrate humilitatis propositum vestra victoriosa
sublimitas sciat nullatenus immutandum, nisi forte titulo dominii vel delicate
custodie usque ad vestrum beneplacitum durature et illum michi velitis
adesse anulum, cuius virtute in vestris preciosis eloquiis quasi omnes mundi
delicias nulla dificultate media presentetis, me pre nimio similibus insigniis
rutilandi conamine spasmi periculum incurrente ac vobis per consequens
et glorie vestre consortibus ad leticiam propter hoc ita dispositis, quasi Spiritum
Sanctum in columbe specie vestris speciosis insedisse capitibus vidissetis.
15.
IORDANUS
Magistro I. de Capua vicecancellarius etc. Cum sis fons eloquencie, facundie
decus, splendor rethorice tuumque sublime amenumque dictamen
omnem dulcedinem cantus et quamlibet suavitatem superet melodie, quia super
mel et favum sunt dulcia verba tua, quia numquam suspicio vel formido
|
|