Beatus siquidem vir in tantum se humilitatis tegmine a vento  
vanę glorię custodivit, quod undecumque humanis oculis videri mirabilis  
potuit, studiosissima occultatione suppressit. Quę tamen  
miracula etiam si minime fecisset, mirabilem vitam ducens minori  
veneratione dignus non esset. Neque enim precursor Domini  
fecisse miracula legitur, quo maiorem nullum inter natos mulierum  
surrexisse Veritas ipsa testatur. Nonnulli enim Deo  
se deferre existimant, si in extollendis sanctorum virtutibus  
mendatium fingant. Hii nimirum ignorantes Deum nostro  
non egere mendatio, relicta veritate, quę ipse est,  
de falsitatis ei putant se placere posse commento. Quos  
bene Hieremias redarguit dicens: «Docuerunt linguas suas loqui  
mendacium, ut inique agerent laboraverunt». Qui enim ultro
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
 
  |