Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 640


sit accidens; sicut etiam Commentator probat quod calor non est forma substantialis
ignis, quia in corporibus calefactis est accidens. Praeterea nulla substantia
est per se sensibilis, quia «quod quid» est obiectum intellectus. Unde
oportet quod lux quae per se videtur, non sit forma substantialis. Et si dicatur,
quod illud quod videtur, non est lux, sed fulgor quidam; dicendum, quod illud
quod nos appellamus lucem, est illud quod per se videtur. Et si forma substantialis
solis dicatur lux, non erit nisi aequivoce: quia accidens et substantia non
univocantur in aliquo: et sic nihil prohibet etiam lapidem vocari lucem aut
tenebras: quia etiam, secundum Philosophum, non est
inconveniens quod eodem nomine apud nos significetur homo, et apud alios
non homo.
Alii dixerunt, quod lux nihil addit supra colorem; sed ipsa evidentia coloris
vocatur lux, vel lumen: et hanc positionem Avicenna multipliciter
improbat, accipiendo omnes modos quibus intelligi potest. Sensibiliter
tamen apparet esse falsum in noctilucis, quorum color in nocte occultatur,
quando lux apparet; et quando color videtur in die, lux non sentitur: sed verum
est quod per lucem videtur color, quia facit colorem esse visibilem in actu.
Alii dicunt, quod lux non habet esse firmum et ratum in natura, sed est tantum
intentio: sicut enim dicitur, quod species coloris per aerem ad pupillam delata,
in aere non habet esse naturale, sed spirituale (unde et per eamdem partem
aeris species albedinis et nigredinis deferuntur), ita etiam intentio corporis
lucidi in aere relicta est lumen. Et haec opinio valde probabilis est. Primo, quia
cum lumen det esse spirituale colori, multo fortius videtur quod ipsum spirituale
esse habeat. Secundo, quia nulla qualitas habens esse naturale, immediate
superposita organo visus, potest videri; lumen autem videtur contingens pupillam:
unde videtur quod esse spirituale habeat. Sed hoc non videtur usquequaque
verum: quia per illud quod habet esse intentionis tantum, non sequitur
transmutatio nisi secundum operationem animae, ut in videndo et audiendo.
Per illuminationem autem videmus sensibiliter naturales transmutationes fieri
per caliditatem ex radiis solis consequentem. Unde non potest esse quod habeat
esse intentionis tantum.

Torna all'inizio