Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 90


vir fortis erat, moliretur, iussu imperatoris oculi evulsi sunt. Qui sibi post aliquod
tempus duos cultellos aptavit; quibus in utrisque suis manicis absconsis, palatium
petiit atque se quaedam ad augusti utilitatem, si ad eum intromitteretur, locuturum
promisit. Ad quem augustus duos sibi familiares, qui eius verba susciperent, patricios
misit. Qui cum ad Peredeo venissent, ille ad eos, quasi aliquid eis secretius dicturu,
propius accessit atque ambos utraque manu gladiis, quos absconsos habebat,
fortiter vulneravit, ita ut statim in terra corruerent et expirarent. Sic Samsonis illius
fortissimi ex aliqua parte non absimilis, suas iniuras ultus est et pro amissione duorum
luminum duos imperatori viros utillimos interemit.
31. Langobardi vero aput Italiam omnes communi consilio Cleph, nobilissimum
de suis virum, in urbe Ticinensium sibi regem statuerunt. Hic multos Romanorum
viros potentes, alios gladiis extinxit, alios ab Italia exturbavit. Iste cum annum unum
et sex menses cum Masane sua coniuge regnum obtenuisset, a puero de suo obsequio
gladio iugulatus est.
32. Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habentes,
sub ducibus fuerunt. Unusquisque enim ducum suam civitatem obtinebat: Zaban
Ticinum, Wallari Bergamum, Alichis Brexiam, Eoin Trientum, Gisulfus Forumiuli.
Sed et alii extra hos in suis urbibus triginta duces fuerunt. His diebus multi
nobilium Romanorum ob cupiditatem interfecti sunt. Reliqui vero per hospites divisi,
ut tertiam partem suarum frugum Langobardis persolverent, tributarii efficiuntur.

Torna all'inizio