| SED CONTRA, Philip. 3, 21: «Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum
 corpori claritatis suae»; et sic influit nobis quantum ad corpus. Ergo ipse
 non est tantum caput animarum.
 Praeterea, ipse est caput nostrum secundum quod est conformis nobis in natura.
 Sed humana natura non consistit solum in anima, sed in anima et corpore
 simul. Ergo Christus est caput nostrum secundum corpora, et non secundum
 animas tantum.
 Solutiones
 Solutio I
 Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Christus, secundum quod
 homo, est caput Angelorum; non tamen ita proprie, nec eodem modo sicut
 hominum, propter duas conditiones. Primo quantum ad conformitatem naturae:
 quia cum hominibus convenit etiam secundum speciem in natura: cum Angelis
 autem non secundum speciem, sed secundum genus intellectualis naturae.
 Secundo quantum ad influentiam: quia non influit Angelis removendo prohibens,
 aut merendo gratiam, aut orando pro eis, quia iam beati sunt; sed in his
 quae ad actus hierarchicos pertinent, secundum quod unus Angelus illuminat
 alium, purgat, et perficit, ut in 2 lib., dist. 6, dictum est; hoc enim multo eminentius
 a Christo recipiunt.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non sit eis conformis in natura speciei,
 est tamen eis conformis in natura generis, ut dictum est.
 Ad secundum dicendum, quod beatitudo Angelorum non excludit quin unus ab
 alio recipiat, vel etiam a Christo; sed excludit indigentiam recipiendi: quia
 praesto est eis omne id quo indigent, ne alicuius rei penuriam patiantur.
 Ad tertium dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad receptionem naturalium;
 et tamen anima Christi, inquantum Deo unita fuit, etiam quantum ad
 naturalia, lumen ab Angelis non recipit, sed immediate a Deo.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum, quod in corpore naturali invenitur quadruplex
 unio membrorum ad invicem. Prima est secundum conformitatem naturae,
 quia omnia membra constant ex eisdem similibus partibus, et sunt unius rationis,
 sicut manus et pes ex carne et osse; et sic dicuntur membra unum genere vel specie.
 Secunda est per colligationem eorum ad invicem per nervos et iuncturas, et
 sic dicuntur unum continuatione. Tertia est, secundum quod diffunditur vitalis
 spiritus et vires animae per totum corpus. Quarta est, secundum quod omnia
 membra perficiuntur per animam, quae est una numero in omnibus membris.
 | 
 |