ne multi cives Romani barbaris traderentur, propterea quia Traianus
victa Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum
transtulerat ad agros et urbes colendas; Daciae enim
diuturno bello Decibali res fuerant exhaustae.
Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum
per praesidem dimicavit. orbem Romanum circumiit. multa
aedificavit. facundissimus Latino sermone, Graeco eruditissimus
fuit. non magnam clementiae gloriam habuit, diligentissimus
tamen circa aerarium et militum disciplinam. obiit in Campania
maior sexagenario imperii anno vicesimo primo, mense decimo,
die vicesimo. senatus ei tribuere noluit divinos honores,
tamen cum successor ipsius T. Aurelius Antonius Fulvius hoc
vehementer exigeret et universi senatores palam resisterent, tandem
optinuit.
Ergo Hadriano successit M. Antonius Fulvius Boionius,
isdem etiam Pius nominatus, genere claro sed non admodum
vetere, vir insignis et qui merito Numae Pompilio conferatur,
ita ut Romulo Traianus aequetur. vixit ingenti honestate privatus,
maior in imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re
militari moderata gloria defendere magis provincias quam amplificare
studens, viros aequissimos ad administrandam rem publicam
quaerens, bonis honorem habens, inprobos sine aliqua acervitate
detestans, regibus amicis venerabilis non minus quam
terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis
ad eum controversias suas litesque deferrent sententiaeque parerent.
hic ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas
stipendiis militum et circa amicos liberalitatibus minuit, verum
aerarium opulentum reliquid. Pius propter clementiam dictus
est. obiit apud Orium villam suam miliario ab Urbe duodecimo,
vitae anno septuagesimo septimo, imperii vicesimo tertio, atque
inter deos relatus est et merito consecratus.
Post hunc imperavit M. Antonius Verus, haud dubie nobilissimus,
quippe cum eius origo paterna a Numa Pompilio,
materna a Solentino rege penderet, et cum eo L. Annius Antonius
Severus. tumque primum Romana res publica duobus aequo
iure imperium administrantibus paruit, cum usque ad eum
singulos semper habuisset Augustos.
Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et adfinitate. nam
|
|