Papias: Ars Grammatica

Pag 108


penultimam corripientibus, ea quoque penultimam genitiui corripiunt,
ut "Hector, Hectoris", "equor, equoris", "arbor, arboris" (a
"robore"), "indecor, indecoris"; cetera producuntur, ut "algor, algoris".
69 Excipiuntur "cor, cordis", et "ador", iure indeclinabile
secundum quosdam. 70 In ur desinentia sumunt is , ut "uultur,
uulturis", "sulphur, sulphuris", "fur, furis". 71 Excipitur "satur, saturi",
et quedam neutra, que pro u o correptam habent, "robur, roboris",
"ebur, eboris", "femur" et "iecur". 72 In as Latina, ablata s et
addita tis faciunt genitiuum, ut "ciuitas, ciuitatis", "Mecenas, Mecenatis".
73 Excipiuntur monosillaba: "as, assis", "uas, uasis" (quod
tamen in plurali secunde est declinationis), "hic uas, uadis", "mas,
maris", et "fas", "nefas", "nugas" indeclinabilia. 74 Greca uero, que
in oy uel in a genitiuum Grecum faciunt, prime sunt declinationis,
ut "Lysias, Lysioy, Lysie", "Antes, Anta, Ante"; cuiusmodi nominatiuum
Romani solent sine s proferre. 75 Que autem in os
terminant genitiuum Grecum, o in i mutant apud nos, ut "Calcas,
Calcantos, Calcantis" (quamuis et "Calce"), "hic Pallas, Pallantos,
Pallantis", "hec Pallas, Pallados, Palladis". 76 In es correptam
Latina masculina uel communia, mutant e in i et ablata s et
addita tis faciunt genitiuum, ut "hic miles, militis", "hic" et

Torna all'inizio