Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 23


iniere consilium ut repentino impetu ducis palatium armati
violenter irrumperent eumque cum omni domo sua in ore gladii
absque ulla retractatione necarent. Huius denique conventiculę
coniuratione comperta, Vitalis dux, nocturnis diurnisque
vallatus excubiis, hostiles insidias ad nichilum redigebat. Illis
autem hęc et illa temptantibus, sed ad incęptę factionis effectum
attingere non valentibus, tandem visum est ut domum Petri,
quę ducis palatio adiacebat contigua, prius incenderent, istoque
modo et ducem caperent et universa eius domestica concremarent.
Istius vero rei experiendę consensum a Petro, qui eorum consilii
particeps fuerat, flagitantes, huius tandem mercedis
foedere pacti sunt, ut pro una eius domo, quam igne consumerent,
totam ditioni illius Venetiam subderent et, deleto
illo quem exosum habebant, ducem hunc loco eius protinus
subrogarent. Hoc igitur modo Petrus Dalmatici regni
adeptus est principatum, qui postmodum ambitionis suę iam voluptate
potitus, respectu divinę gratię demum corde compunctus
est.
Quidam autem venerabilis abbas, Guarinus nomine, ex
ulterioris Gallię finibus orationis gratia per diversas mundi regiones
peregrinari solitus erat. Hic quoque ad ducem veniens,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio