| causa augendi, ut si Drusum, qui fuit aliquantulum seditiosus,
 appelles 'Graccum', qui fuit valde seditiosus. (6) Fit
 causa minuendi, ut si de Aristotile diceres: 'Ecce Porphirius' et
 de Christo dicas: 'Hic est vermis et non homo; hic est granus
 sinapis; hic est agnus'. (7) Fit per contrarium ut si avarum 'prodigum'
 et luxuriosum dicas 'honestum'. (8) Possunt et predicta
 simul concurrere, quia quando fit permutatio secundum argumentum
 potest hoc fieri per similitudinem et per contrarium.
 (9) Per similitudine trahitur argumentum, ut: 'Christus est verus
 David qui Goliam impium superavit'. (10) Item fit per contrarium,
 ut: 'Hic est Eneas', demostrato illo qui occidit parentem.
 (11) Color iste vocatur allegoria. Et nota quod translatio rem
 et sermonem tangit sed permutatio solam rem. (12) Ex vi enim
 permutationis contigit quod res ipse significant et ideo translatio
 et permutatio commiscentur. (13) Est ergo permutatio
 color verborum, quia verba transferuntur ad ea significanda
 quibus aliud intelligere nos oportet.
 48 (1) DE COGNATIONE COLORUM.
 (2) In predictis verborum coloribus est notandum quod quedam
 cognatio invenitur. (3) Unde naturali ordine disponuntur,
 | 
 |