Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 345

Tomus I


pacem propterea proventuram, vel insurrecturas
in petra scandali seditiones et jurgia
nationum infallibiliter asserebant. Sed Papa
propterea de Terrae sanctae, proh dolor!
luctuosa desolatione non curans, quae Christiani
sanguinis effusione dispersa, dum filios deplorat
extinctos, justam de hostibus exigit
ultionem, de qua fidei nostri cultus divinitus
et doctrina processit: ad infidelium nostrorum
conversus auxilia, qui caput haeresis
nutriunt. Et jam profecto universam Liguriam,
quanquam eam noster ensis opprimeret,
infecerat, copiosam ultramontanorum
militum comitivam de pecunia, quae sibi nec
ad tales usus, de fidelium manu porrigitur,
pro suis stipendiis solidatam, subtili quidem,
licet malitioso consilio, in consortia
Mediolanensium mittere conatus in cassum:
quorum praesentia vel post tergum nobis Italiam
traheret, vel processum nostri culminis
per Lugdunense concilium Germaniam impediret,
spe frustratus omnino de conatibus suis
irreparabiliter excidit, et turpiter perdidit quod
expendit. Comes enim Sabaudiae, dilectus affinis
et fidelis noster, ac fideles alii perennem
Imperii nostri victoriam magnanimiter procurantes,
militibus ipsis per angustias et angusta
montium transire parantibus omnem
prorsus aditum in perpetuum obstruxerunt.
Eramus itaque compositis omnibus et rebus

Torna all'inizio