Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 645


Raynaldus predictus, actor sceleris, Saladini decollatur. Sed et multi alii capite detruncantur. Ad
hec et Achon, Sydon et Beritus et Biblium capiuntur. Interrea nutu Dei marchio de Monte-ferato
Conradus a Constantinopolitani sepulcrum Domini visitaturus advenit, et cognoscens Achon ab infidelibus
occupatum secundo vento apud Tyrum applicuit; quem cives velut acephali gratanter excipiunt,
se et civitatem eius moderamini supponentes. Saladinus itaque de Berito Tyrum accedens marchionem
Guilielmum, Conradi patrem, quem bello ceperat, secum adduxit, ut pro redemptione patris redditionem
filii patrem haberet et urbis; et per patrem filio significavit, ut pro ipsius et aliorum quorundam
liberatione redderet civitatem. Cui Conradus respondit, quod nec unum lapidem civitatis; apropians
Saladinus minatus est patrem spiculis tansfigendum, et Conradus se primum sagitam in patrem missurum.
O felix impietas, que pro Christianorum salute patrem telis barbarorum expositum, filiali
obmissa reverencia, se iaculat transfigendum! Sed o memora pia impietas, que amorem
patris amorem Dei iudicat preferendum! sed eiusdem patris hortatu patrem reputat contemptibilem et
quasi senem nullo precio redimendum. Tyro itaque septem diebus obsessa rediit Saladinus Achonem.
Indeque subiugatis Neapolim et Nazareth, Caypha, Cesarea Palestina, Iopem et Açoto, Gaçam
simul et Ascalonem aliisque locis Ierusalem agregatas, eam dedictione tributaria subiugavit;
templum Domini, prius a Christianis irreverenter prophanatum, suo mores sanctificans et sanctificatum
custodiens, sepulchrum autem Domini et in Bethleem preceptum custodie Surrianorum conmisit;
ad hec plus centum Christianorum milia subiugata a Tyrensibus ante portas conscendit fecitque
illos per vim usque Tripolim perduci. Sed a Tripolitanis et Antiochenis expoliati penis et abiecti
Armeniam intraverunt et usque ad Yconium dispersi fame, frigore et nuditate iusto Dei iudicio ad
nichilum redacti sunt, luentes penas propter eam, quam polluerunt, Deum hereditatem. Et vide,
quod per Erachium imperatorem crux fuit recuperata, sed sub Eraclio eodem fuit postea Ierusalem
a Machumetinis invasa, et tunc sub patriarcha Eraclio rursus amissa; preterrea sub Urbano papa
recuperata, nunc sub Urbano per eosdem barbaros est subiugata. Interrea magnanimus de Monteferato
Conradus, Tyrensis dominus, navali bello bis victoriam optinuerat, et galleas et naves nonnullas
etiam de Anchonensi portu Pisanorum auxilio viriliter eductas et virilius optentas et victualia sufficienter
civibus conquisierat. Sed et barbacanum forcius construxerat, expectans victoriosi impetus
inimici. Igitur in mense in Novembrio Saladinus ad Tyri obsidionem secundam accessit. Sed nocte
prevenienti murorum barbacane XL cubiti corruere; memores atque Tyrii Iericho plurimum timuerunt.
Sed marchio non dormitans, viris ac mulieribus harenam et lapides in gremiis etiam asportantibus, die
proxima per cementarios restauravit. Saladinus archatores premisit. Marchio Pisanos Achonem direxit,
faciens mulieres in specie virorum muros ascendere, ut civitas populo videretur plena. Redierunt Pisani
cum victoria, duas naves deducentes honustas. Inpugnavit itaque Saladinus urbem terra marique,
presertim, cum crederet marchionem velle pariter et Pisanos aufugere, custodiam galleis indixit; ex
quibus quinque captis, viris nobilibus et piratis, armis et victualibus honustis, Saladinus dolore conmotus
terrestri bello barbacannam invadit, inpugnans eam petrariis et manganis, gatis, spiculis, sagittis et
telis; cumque nimium marchio gravaretur, suis a navali victoria revocatis, terrestri prelio dimicavit,
afficiens Saracenos multiplici dampno sine detrimento suorum. Videns itaque Saladinus, quod navali
bello nequaquam proficeret, iussit VIIII galleas deduci Berithum; quas Christiani viriliter prosequentes
usque adeo coartarent, quod octo ex illis igne proprio Saladinus conburi fecit agresti, nona littore
Sydoniensi confracta. Ergo stolio Saladini destructo cernere, quod in obsidione proficere non valeret,
machinis universis conbustis, pridie Kal. Ianuarii ab osidione recessit, et in signum meroris caudam
equo proprio, quem equitabat, fecit abscidi, ut sic suos ad iudicandum iniuriam incitaret. Eodem
anno Gregorius papa VIII. apud Ferariam creatur. Hic fuit vir religiosissimus, cuius mundus in
maligno positus
sed fuit presentia dignus; et ideo, cum sedisset vix duobus mensibus, substulit eum
Deus. Hic ortabatur plurimum Christianos crucis signum assumere et ad recuperandum civitatem

Torna all'inizio