Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 100


Gravinensis hec et deteriora se priusquam acciderent timuisse, nam
insanum fuisse consilium servum saracenum qui stolium quoque
dudum prodiderat in tantam attollere potestatem. Illud quidem
maiori dignum miraculo, quod non latenter introductis Masmudis
in palacium, regem ipsum cum omnibus thesauris fecerit asportari.
Quod profecto decreverat se facturum siquidem ipsi liceret
ea quam usurpaverat uti diutius potestate. Hec et hiis similia
comitis dicta mole[ste ferens Richardus comes Molisii respondit:
gaytum Petrum servum quidem, ut aiebat, fuisse, sed in testamento
regis solempniter manumissum, eamque libertatis dationem
novi quo]que regis [et regine privilegio roboratam]; quod
si vel ipse vel alius quilibet in eam prorumpere velit audaciam,
ut eumdem gaytum Petrum proditionis arguat, paratum se defensionem
eius suscipere, et singularis pugne iudicio fidem absentis
adstruere. Qui cum instans periculum et paratas insidias aliter
evitare non posset, nichil mirandum si timore mortis aufugiens,
quocumque pacto vite consuluit; in eum culpam refundi debere
qui minis eum et terroribus adactum fugere compulisset. Hiis
itaque velud quibusdam litigandi iactis seminibus, alterna responsione
comitum eousque res processit ut Richardus Molisii comes,
eo quo loquebatur impetu, comitem Gravinensem timidum appellaret
indignumque cui regis commicteretur exercitus, et nisi
qui aderant sese medios iniecissent, inter eos orta discordia non
sine partis alterius gravi dispendio sopiretur. Tunc iussu regine
precibusque magnatum curie, remissis hinc inde verborum iniuriis,
ad concordiam sunt reducti, que tamen inter eos deinceps
perfecte nunquam potuit solidari.
Interea regina, persuasionibus Richardi comitis et aliorum qui
gayto Petro faverant acquiescens, occasionem sibi desiderabat congruam
exhiberi ut Gillebertum comitem a curia removeret, ita

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio