Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 71


XIX.
DE VITIIS EXORDIORUM
Vitia exordiorum sunt octo, scilicet : vulgare,
comune, mutabile in contrarium, nimis apparatum, nimis
longum, translatum, separatum
et ineficax ; quorum
exempla continentur in Mirra . Ideoque non duximus
hic ponenda.
XX.
IN QUA EPISTOLA EXORDIUM DEBET PONI
Post predicta sciendum est quod non debemus
in qualibet epistola exordiri, quia nec Romana curia
istud facit nec curia secularis; a quod contingit
quandoque propter humilitatem persone recipientis,
quandoque propter simplicitatem materie vel evidentissimam
honestatem, quandoque propter inoportunitatem
scribendi ; et tunc est ad narrationem breviter
accedendum.
XXI.
DE NARRATIONE
Narratio est rerum gesta .rum aut quasi gestarum
expositio. Aliquando enim res gestas exponimus,

Torna all'inizio