XVIII.
Adiunxit etiam apostolus dicens: "Nullus hominum de magnitudine scelerum suorum
desperet, quia omnia in penitentia expiantur." Dedit autem michi apostolus talem
exemplum. Fuit quidam potentissimus vir, omnium vitiorum labe repletus. Hic dum
supra modum luxurie deserviret, cuiusdam viri uxorem per longum concupierat
tempus, set effectus sui desiderium femina prepediente explere non potuit. Decreverat
enim femina castitatem suam omnipotenti Deo viroque suo servare. Multi enim
virgines sunt corpore, non tamen mente, iuxta illud evangelicum: Qui viderit
mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. Quid enim
valet virginitatem in carne custodire et in corde perdere? Alii quidem sunt, qui
virginitatem carnis non habent, castitatem tamen custodiunt. Accidit autem, ut
supradicte femine vir a Saracenis caperetur. Uxor vero, ut aliquam requiem vir eius
haberet in vinculis, quicquid in rebus habere videbatur, expendit. Cumque iam,
quod pro viro suo tribueret, non haberet, accessit ad divitem, qui eam pravo amore
dilexerat, et dixit ad eum: "Ego quidem, vir potentissime, decreveram castitatem
meam omnipotenti Deo servare et ob hanc rem tuis hactenus votis nolui prebere
assensum. Set quia virum meum ex vinculis liberare non valeo et, quid pro eo
prebeam, non habeo, nunc ad tuam benignitatem adveni et ob viri mei liberationem
ad tuum explendum desiderium me ipsam in potestatem tuam trado et rogo, ut, quia
propter Deum aliquid largiri noluisti, saltim pro me pecuniam tribuas, quam pro viri
mei liberatione dare debeam." His dives auditis contremuit et priorum facinorum,
que commiserat, recordans, flevit amare, et advocans feminam, quicquid pro
redemptione viri sui eam indigere perspexerat, clementer indulsit et cum ea pravum
opus non exercuit. Ab illo vero die ita omnibus voluptatibus, ita se omnibus vitiis
abdicavit, ut in maxima suis a subditis haberetur admiratione. Interea accidit, ut
quidam Dei servus in heremo vitam solitariam ducens, omnipotentem Deum rogaret,
ut, cui in futura vita similis esset, ostendere dignaretur. Ad quem divinitus responsum
est: "Si vis scire similem tui, divitem illum noveris esse." Hec heremita audiens,
contristatus cepit intra se tacite volvere: "Ego qui iam per tot annorum curricula
Christo servivi, nunc diviti assimilatus sum?" Hec cum dixisset, ab heremo ad
civitatem descendens venit ad divitem. Quem cum vidisset maxima gloria
frequentissimaque ministrorum ac servorum copia adornari, obstupuit. Demum
vero secretiorem expetens locum, quid boni dives ille egisset, inquirit. Qui cum
respondisset multis se peccatorum criminibus esse obnoxium, nec se aliquid boni
egisse, rursum heremita inquirit, ut secum sollicitius tractans, si aliquid boni fecisset,
sibi referre non dubitaret. Tunc dives reminiscens, quid concupiscentie olim erga
mulierem habuisset, vel quid exinde egisset, per ordinem retulit. Hec dum perorasset,
ad locum suum heremita reversus est. Factum est autem, ut intra breve tempus dives
ad extrema veniens, mortis debitum solveret. Quod heremita audiens, venit ad eum.
Cum autem finem vite explesset, servus Dei aspiciens videt diabolum simul et
|
|