Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 142


Legitimos ideo spreverat ipse thoros;
Sed modo cum virtus etatis deficit illi,
Optat coniugio me sociare suo.
Ut tamen abscedat quidquid dubitabile credis,
Deprecor exploret vox tua velle suum".
"Pone modo quod te nuptam desideret ille:
Dic michi quas dotes enumerare velis.
Precedit numerus dotis sponsalia semper,
Hec res tractari non sine dote solet".
"Fit sponsaliciis dos, non sponsalia dote;
Nulla dote data nubere queque potest.
Verum paupertas nil querere pauperiei
Debet: inops inopi qualia dona dabit?
Haustum quis sitiens in sicco fonte requirit,
In sterili fructus arbore quisve petit?
Hanc dotem numerabo sibi, quia moribus ornor,
Ista quidem dos est prima petenda viris.

Torna all'inizio