beatam Elysabeth, que fuit filia regis Ungarie et uxor langravii
Thuringie; que, inter alia innumera miracula, XVI mortuos
suscitavit et cecum natum illuminavit. De cuius corpore usque
hodie oleum effluere videtur. Ista sancta, post mortem viri sui,
vixit sub obedientia fratrum Minorum et eorum semper devota
fuit.
Anno Domini MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense
Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum ceperunt videntibus
Mutinensibus, Parmensibus et Cremonensibus, qui ibi erant cum
exercitibus suis. Siquidem Bononienses fecerant sibi clausuram,
ita quod isti qui erant ex adversa parte ad eos accedere non valebant.
Et fuit maximum prelium quadam nocte inter eos et Bononienses.
Et Bononienses habebant manganellas in plaustris (quod
erat tunc inusitatum genus bellandi) et iaciebant lapides versus
carrocium Parme et homines illius partis. Et remansit carrocium
Parmensium denudatum, ita quod nullus remansit super illud nisi
dominus Iacobus de Boveriis; cui cum diceretur a suis quod
descenderet, ne occideretur, gloriabatur et dicebat se libenter velle
mori ad honorem communis Parme. Sed dicitur in Ecclesiaste
VII: Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Nam «prudenter
timetur quicquid potest accidere», dicit Ieronimus. Non
tamen fuit ibi mortuus. Sed cito carrocium Parmensium habuit
succursum a Cremonensibus: diligebant enim se tunc temporis
Parmenses et Cremonenses intime. Nam in alio prelio, quando
apud Sanctam Mariam in Strata congressi sunt, statim fuerunt
prostrati a Bononiensibus Cremonenses, quia primo Bononiensibus
obviaverunt, quando redibant a fluvio Reni, sed cito habuerunt
succursum a Parmensibus, qui similiter redibant a fluvio Reni.
In isto bello <non> fuerunt pedites, sed milites tantum, apud
Sanctam Mariam in Strata dico. In bello Cesariensi mortuus fuit
dominus Bernardus Oliverii de Adam de civitate Parmensi, famosus
iudex et probus in armis. Et portatum fuit corpus eius et
positum in baptisterio Parme, quod erat iuxta domum suam, et
iacuit ibi in feretro quousque propinqui et amici congregati fuerunt.
Postea positum fuit corpus in monumento suo, quod est
ante hostium ecclesie Sancte Agathe, que est capella maioris
|
|