a catholico pontifice consecretur. anteriorum etiam anathemata 
abbatum vel seniorum pro nichilo duxit, et constitutum de campo 
et arcibus cum excommunicationis obligatione pro huius ęcclesię 
oportuna renovatione destruens violavit et corrumpens infregit. 
[de quo videlicet pręfato abbate quadam nocte visio terribilis visa 
est, scilicet quod tenellum puerum et innocentem coctum assatumque 
comederet. cuius cum cocta membra minutatim incisa 
pene devorata haberet, quidam ante illum assistentes, cum hęc 
viderent, foras fugerunt prę stupore. iterumque paulo post ingressi, 
ut huius intuerentur crudelitatis finem, videbant quod iam 
in cerebro pueri intinctum  panem avide manducaret. et cum 
hanc quidam frater in capitulo coram cunctis reterret somnli visionem, 
illius suppresso nomine, idem ipse, ut credimus, abbas, 
veritatis spiritu compellente, interpretatus est dicens: « Pro certo 
sciatis omnes, quia ille de quo hęc visio fuit, est vir mortis, 
et in rebus pessimis ac nefandis domus huius et mei gravissimi 
damni manum tellet flagitiose ». quod qui noverunt mirati 
sunt, et cognoverunt hanc Dei iudicio prophetiam ab illo fuisse 
ignoranter prolatam.] 
Post hęc autem cum omnes seniores maiores atque minores 
huius sancti conventus de huius monasterii vetustissima defectione 
causarentur, et de novi monasterii in hoc super nos eminenti 
monte constructione assidue ratiocinarentur, plurimi etiam Romanorum 
civium magnates hoc votis omnibus niterentur, tandem 
vix quasi compunctus et hominum favoribus coactus, hanc fecit 
constitutionem cum anathemate auctoralique excommunicatione 
pro novi in monte hoc monasterii constructione: 
[Notum sit omnibus sub nomine christiano viventibus suarumque animarum 
redemptionem in Christo habere cupicntibus, quod nos scilicet Berardus 
Dei gratia Pharphensis abbas omnisque eiusdem monasterii conventus, 
divina inspirante gratia et Dei genitrice ac semper virgine interveniente beata 
Maria, corde et animo atque irrevocabili voluntate suam ęcclesiam cupimus 
renovare. insuper et totum monasterium in monte hoc a fundamento construere 
et hoc beatę Marię voluntate atque quorumdam Dei fidelium Romanorum, 
quorum nomina Deus scit, iuvamine et exortatione incipimus, ac 
tantum et tam admirabile opus Dei omnipotentis auxilio atque omnium eius 
fidelium adiutorio explere confidimus. quicumque ergo huic sancto operi
  |  
  |