Et quod de divinitate nil loqui recte possimus, nisi fuerit divinitus
desuper collatum, probat auctor iste dicens, quia eius scientia invia est.
Unde sequitur: eius quidem, qualis est, scientia et contemplatio, ut de ea
quis aliquid audeat loqui nisi desuper effusum? Omnibus invia est, subaudi:
tam angelis quam hominibus, nisi ex sacris eloquiis tamquam ex torculari
fuerit aliquid divinitus expressum, que sibi separata est tamquam omnibus
superessentialiter preposita, et non per accidens sed secundum substantiam
ab omnibus remota longinqua et abdita, et citra omne pubplicum ultraque
omnem communitatem ineffabiliter secreta. Non tamen est omnino
incommunicabilis, quia Spiritus ubi vult spirat, et sponsa in Canticis
currens in odore unguentorum eius tracta post eam, dicit et profitetur
se introductam in cellam vinariam et «paululum, inquit, cum
pertransissem eos, inveni quem dilexit anima mea». Ergo incommunicabilis
non est. Quod ita prosequitur.
[2]
Quod divina scientia licet sit occulta
non tamen est incommunicabilis
Et multos theologorum invenies non solum ut invisibilem eam et incomprehensibilem
laudantes, sed et inscrutabilem simul et investigabilem, tamquam
non ente vestigio ullo pervenientium in occultam eius multitudinem. Sed que
differentia est inter ista? Dico quia non omne invisibile est incomprehensibile
ut spiritus, et incorporeum omne invisibile quidem est sed incomprehensibile
non est. Nec omne incomprehensibile inscrutabile est, ut
numerus incomprehensibilis est crescendo. Omnis enim numerus multiplicatione
crescit in infinitum. Infinita autem sub scientia cadere non
possunt, ergo scientia comprehendi non possunt. Similiter et magnitudo,
id est omne corpus, dividendo decrescit in inmensum. Et multa huiusmodi
valeas reperire, que propter sui infinitatem incomprehensibilia sunt, sed
|
|