haut scire potuerunt. Unde ipsum fortitudinis brachium intonans evangelice
proloquitur: «Confiteor tibi, Pater celi et terre, quia abscondisti
hec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis», sapientes et
prudentes phariseos et Iudeorum hereticos per antifraseos, parvulos
autem apostolos discipulos suos decernens. Illa quoque de Evangelio
Virgo virginum vates in brachio superbos elidit et exaltat humiles:
«Fecit, inquit, potentiam in brachio suo». Sed et puer ille citharedus,
in quo Domini replentis Spiritus directus est, in virtutis brachio vulnerat
superbum et ait: «Tu», o Pater sine patre, «humiliasti sicut vulneratum
superbum» Leviathan et «in brachio virtutis tue dispersisti inimicos
tuos», id est demonas, quorum invidam malitie liventis cohortem
armilla tui brachii, id est auro divinitatis et hamo deitatis, eorum
capite pertuso, cornua inter crucis dispersisti, direptam generis humani
reportans exuviem et manubiarum profligatarum aquilas triumphatas
revectans.
Sed cum unum Dei bonitatis et singulare sit brachium, cur “brachia”
et non “brachium” Dionisius sanctus in laudibus posuit? Dicit enim
quod laudant Dei bonitatis brachia. Ad quod dicendum, vel quod
singularitas <signatur> multitudine, vel cum dixit “brachia”, brachii
divini, id est potentie virtutisve divine effectus voluit significare. Solet
enim effectus pluralitas cause <singularis> sortiri vocabulum, et singulare
subsistentie nomen ad pluralitatis consortium effectus propter plurimos
frequenter concedere. Dicit ergo sanctus Dionisius quod theosophi laudant
brachium divine bonitatis. Nam «Tabor et Hermom in nomine
tuo, ait David, exultabunt; tuum brachium cum potentia». Tabor
namque quod lumen exaltatum et Hermon quod anathema dicitur,
in nomine Domini exultant, quia Christus, lumen quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum fidelium in cruce levanus supplicii
exultavit, id est narrando inaltavit vel ex intimis laudibus <Domini
extulit> nomen, cum in manus Patris spiritum suum commendavit
dicens: «In manus tuas, Pater, commendo spiritum meum». Hermon
ipse Christus veraciter fuit, quando Sathanan ab humano genere anathematizavit
et a tyrannidis presumpte violenta potestate compescuit,
dum retro ire precepit: «Vade, inquit, retro Sathanas». In nomine
|
|