et VI magnas naves Ianuensium sine aliis minutis prendiderunt cum maximo havere. 
Eodem anno, dicti Consules comitem Gerardum et magistrum Rubertum, sapientes viros, 
legatos ad imperatorem Fredericum direxerunt, pro iniuria, quem Cristianus archiepiscopus 
Pisanis intulerat, et timentes ne aliquod contrarium de pisano populo, ab  ipso archiepiscopo 
vel alio imperatori nuntiatum fuisset. Quos Imperator magnifice recepit, et ad propria 
cum gaudio et sue bona voluntate remisit. Eodem anno, iam fati Consules, VI idus 
Iulii, miserunt Tepertum Dodonis virum probum, legatum in una galea ad regem Maiorice 
pro facienda pace cum eo. Rex vero, quia hanc legationem desiderabat, honorifice eum 
cum suis recepit, et pacem ad eius et Pisanorum voluntatem  fecit, et eo per Provinciam revertente, 
magnas iniurias Ianuensibus intulit naves eorum capiendo, et in profundum maris 
demergendo, et sic Pisas cum laude, XVII kal. Septembris, reversus est. 
A.D. MCLXXIIII. Cristianus, cancellarius imperatoris Frederici, qui multa male Tuscis 
intulit, a kal. Aprilis usque ad medium mensem Octubris, Anconensium civitatem cum magno 
exercitu militum et peditum, et quadraginta galeis Veneticorum, obsedit; in qua legatus 
imperatoris Constantinopolitani cum multa pecunia pro eius auxilio erat; et ad tantam 
penuriam civitatem coegit, ut canes et gattas et coria mortuorum animalium comederent. 
Considerato predicto legato Constantinopolitani imperatoris Anconenses civitatem defendere 
non posse, de civitate egressus est, et magnum exercitum quem ci tius preparavit, et dictum 
cancellarium ab obsidione expulit. 
A.D. MCLXXIIII, indictione VI, V idus Augusti. Campanilis Sancte Marie rotundus 
fundatus est. Sequenti anno, factus gradus unus in circuitu. 
A.D. MCLXXIIII. Magna fames per totum annum et plus fuit et grandis penuria.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |