AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod filiatio per adoptionem addit supra filiationem
per creationem sicut perfectum supra diminutum, et sicut gratia super naturam;
unde per creationem homo non efficitur filius naturalis neque adoptivus, sed
tantum dicitur filius creatione; creaturae autem irrationales nullo modo.
Ad secundum dicendum, quod communicatio quorumcumque bonorum non sufficit
ad adoptionem; sed communicatio hereditatis; unde nec aliqua creatura
dicitur adoptari ex hoc quod sibi aliqua bona communicantur a Deo, nisi communicetur
ei hereditas quae est divina beatitudo.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod beata fruitio sicut excedit naturam
humanam, ita et naturam angelicam; unde sicut hoc homini datur ex gratia, et
non ex debito suae naturae; ita Angelo; et propter hoc sicut competit homini
adoptari; ita et Angelo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod domus Dei, inquantum filii adoptivi inducuntur,
non dicitur caelum empyreum, sed ipsa beatitudo divina, secundum quam
Deus in semetipso quiescit, et facit alios in se quiescere; et in hac domo non
semper fuerunt, quia non fuerunt creati beati.
Ad secundum dicendum, quod accidit adoptioni quod adoptatus fuerit filius
irae, vel quod fuerit prius tempore non filius; unde ponitur in littera magis ad
evidentiam adoptionis quam ad necessitatem. Sed hoc est de necessitate adoptionis
ut prius natura sit non filius quam filius, ut filiatio sibi ex natura sua non
competat, sed ex gratia quacumque collata; et hoc bene invenitur in Angelo.
Ad tertium dicendum, quod quamvis missio Filii in carnem non fuerit facta ad
Angelos; fuit tamen facta ad eos missio quae est in mentem, ut in 1 lib., dist. 3,
dictum est.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christus nullo modo dicendus est filius
adoptionis: quia ei competit ex sua natura, secundum quam aeternaliter a
Patre nascitur, habere ius in hereditate paterna: quia omnia quae habet Pater,
sua sunt, ut dicitur Ioan. 16: unde hoc ius non acquiritur ei per gratiam advenientem,
ut possit dici filius adoptivus.
|
|