institutionis et quod magis est Divinae  
promulgationis sacrilegus contemtor, et  
temerarius violator exiterit, sciatse incursurum  
iram ipsius Sanctae et Individuae Trinitatis,  
atque in tremendo justi Judicis examine  
causam nobiscum dicturum: ac per  
hoc cum Juda proditore ab Apostolico agmine  
cum impiis ac sacrilegis sequestratus  
pars illius sit in stagno ignis ardentis et sulphuris.  
Sed ut haec nostrae liberalitatis, ac  
piae largitionis, seu praefixae institutionis pagina  
perpetuum obtinere valeat robur, manus  
eam nostrae annotatione solemniter insignivimus,  
nostraeque bullae impressione subter  
confirmari jussimus. 
Signum manus Domni Ludovici Serenissimi  
Imperatoris. Giselbertus Presbyter et  
Notarius ex jussu Imperatoris scripsi et subscripsi. 
Data Calendis Septembris, Indictione  
octava, Actum Olonna in Curte Imperiali,  
anno Imperii Domni Ludovici Serenissimi  
Imperatoris vicesimo quinto, Deo propitio  
feliciter.” 
In altero quoque Privilegio repetit de Monasterii  
constructione, et Beati Clementis almisici  
Corporis Translatione. Deinde pernotantur  
ibi omnis Italiae provinciae, in quibus possessiones  
et omnes res ab eo sunt acquisitae, et  
Piscariensi Monasterio collatae. Hinc etjam  
praecipue describit de Missis, et Psalmo centesimo  
vicesimo in diurnis et nocturnis Officiis  
et de matutinalibus et vespertinalibus hymnis  
pro ejus anima perpetim decantandis. 
IN HOC QUINTO PRIVILEGIO. 
Libertatis mandat Imperator qualiter oretur pro eo . 
“  In nomine Domini nostri Jesu Christi  
Dei aeterni, Ludovicus divina ordinante  
providentia Imperator Augustus. Cunctis  
sanum, et cetera, ut in superiori. 
Qua de causa ad majorem nostrae mercedis  
cumulum, ac loci ipsius necessarium supplementum,  
Christique servorum in ipso degen¬tium,  
seu illuc undecumque adventantium  
perenne subsidium, universas nostrae proprietatis  
res, quae sive infra Romanam Ur¬bem,  
sive extra ipsam, seu etjam per totam  
Pentapolim, Tuscjam, et Spoletinum Du¬catum,  
atque Camerinum Comitatum, nec  
non etjam Firminum, Ascolinum, Apruti¬num,  
Penninum, seu Teatinum territorium  
quocumque contractu juste ac legaliter in  
nostrum jus dominiumque transfusae sunt.  
Omnes duntaxat iuris nostrii per denominata  
loca Curtes cum servis et ancillis, atque  
aldionibus, et omnibus, quae in eis inventae¬  
fuerint rebus, mobilibus et immobilibus,  
cum universis casis, massariciis, et aldionariciis,  
ac cunctis appendiciis earum, jam  
dicto summae Trinitatis venerabili Coenobio  
praentialiter solemniterque largimur, et  
per hujus nostri praecepti Imperialem auctoritatem  
irrefragabiliter stabilimus, ut ha¬beant  
eas, et possideant, fruanturque jure  
quieto ac pacifico ab hodierno die ac dein¬ceps,  
tam hi qui praesentes sunt, quamque  
et illi, qui venturi sunt famuli Christi,  
omni nostra proheredumque ac successorum  
nostrorum repetitione, molestatione, vel 
  |  
  |