Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, lux est qualitas activa corporis
caelestis, sicut calor est qualitas activa ignis. Calor autem habet quamdam
actionem communem, inquantum est calor: quia secundum quod in diversis
rebus invenitur, determinatur sua actio ad determinatos effectus; sicut calor qui
est in homine, operatur ad conversionem cibi in carnem humanam, et in planta
ad substantiam plantae. Ita etiam et lux, quamvis habeat actionem consequentem
naturam lucis inquantum huiusmodi, determinatur tamen sua actio, secundum
quod in diversis recipitur ad diversos effectus; unde alium effectum habet
radius Saturni quam iovis. Secundum hoc ergo dico, quod ipsa lux secundum
virtutem communem pertinet ad opus distinctionis, sicut et calor; sed ideo inter
opera distinctionis primo ponitur, quia primi corporis qualitas activa est. Sed
postea determinatio ad diversos effectus secundum diversas virtutes corporibus
collatas pertinet ad opus ornatus. Et ideo dicit Dionysius,
quod lumen solare est illud lumen quod Moyses in tribus diebus nostri temporis
narrat; quamvis tunc informe esset, quia scilicet terminatio virtutis non aderat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod opus distinctionis statim cum opere creationis incepit;
et ideo statim lux creata est cum primo creatis: et sic patet quod non a tenebris
opus Dei inchoavit. Et hoc quidem oportet dicere secundum expositionem
Augustini; quamvis etiam Augustinus velit quod productio
informis materiae intelligatur ante omnem diem, non tempore, sed natura.
Alii vero dicunt, quod prius tempore fuit opus creationis, et postea per aliquod
intervallum temporis formata est lux, et tunc dies primo incepit; unde dicunt
creationis opus ante omnem diem fuisse. Et hoc quidem magis consonat litterae
Genesis secundum suum sensum planum; statim enim posita creatione, tenebras
super faciem abyssi commemorat, et postmodum de lucis productione
dicit. Nec tamen est inconveniens tenebras praecedentes non in genere privationis
ponere: quia privatio esse non potuit antequam natura habitus oppositi,
scilicet lucis, corporibus indita esset: sicut nec catulus ante nonum diem caecus
vel privatus visu dicitur: unde per tenebras praecedentes lucem imperfectio
corporalis naturae ostenditur, quam quidem ex Deo non habet, a quo habet
omnino id quod perfectionis est. Decens est autem ut ab imperfectione ad perfectum
|
|