14.  Bonus odor.  In lege, qui hostias bono voto  
offerebat, bonus odor Deo erat et acceptabilis, ita et  
praedicationis piae vir [ al ., virtus], doctrinae odorem  
praestat fragrantem Deo. 
15. AUGUST. ( lib. sent. Prosp ., c. 35, tom. III).  
 Christi bonus odor . Bonus Christi odor est, praedicatio  
veritatis; quem odorem in vitam capit qui Evangelio  
bonis moribus servit et congruit. Mortem incurrit,  
cujus ab his quae bene loquitur, vita dissentit,  
quae conditio etiam auditores obstringit cum  
recta praedicatio ab aliis per incredulitatem auditur  
in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in 
salutem. 
16. LANFR.  Bonus odor . Praedicatio quidem bona  
est in utrisque, sed qui inobedientes sunt, illis sit  
praedicatio odor mortis, id est, peccati, in mortem  
aeternam. 
17. AMBROS.  Aliis odor mortis . Incredulis praedicatio 
Christi odor mortis est. Audientes enim verbum  
Dei, sic accipiunt quasi pestem, ex qua oritur  
mors. 
18.  Adulterantes , id est, pseudoapostolos tangit,  
qui verba Dei per malam interpretationem adulterabant.  
Nam tollentes divinum sensum, humanum  
ponebant. 
19. LANFR.  Adulterantes . Adulter non quaerit prolem, 
sed voluntatem corporis explere. Tales sunt  
qui pro terreno commodo verbum Dei praedicant,  
non quaerentes filios spirituales generare. 
20.  Ex Deo . Ex Deo, inquit, loquimur, quia ex  
Deo accipimus, quod praedicamus. 
AMBROS.  Ex Deo , id est, quomodo Deus dedit 
21. LANFR.  Coram Deo . Quia illi placere  
contendimus. 
CAP. III.—1. LANFR.  Incipimus iterum , etc.  
Non nos, inquit, commendamus, nulla enim commendatione  
indigemus, quia nec illa quae fit vobis,  
nec quae fit litteris, quia per epistolam (a pari). 
  |  
  |