prefati venerabilis monasterii exinstenda, atque in perpetuum permanenda 
statuimus; nec licencia sit, ut dictum est;, ex eius, vel 
omnibus eiusdem monasterii pertinenciis, cuiquam molestias inferre, 
vel sibi donata auferre a prefato, iuxta id quod subiectum isdem 
venerabilibus locis apostolicis institutis, atque privilegis inconcusse 
permaneant. et liceat eosdem monachos de sua congregacione abbatem 
semper eligere. et liceat ipsum abbatem suos qui fuerint 
iudicare monachos, non solum virile monasterium, sed eciam muliebre 
sibi subiectum. Si quis autem, quod non optamus, nefario 
ausu presumpserit hec, que a nobis ad laudem Dei pro stabilitate 
iam dicti venerabilis monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam 
transilire voluerit, anathematis vinculo innodatus, et cum 
diabolo, et eius atrocissimis, atque Iuda traditore domini nostri 
Iesu Christi eterno incendio concremandus deputetur. at vero, qui 
pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens nostri apostolici 
constitutum ad cultum Dei respicientem, benediccionis graciam 
a misericordissimo domino Deo nostro multipliciter consequatur, 
et vite eterne particeps effici mereatur. Bene valete. 
Scriptum per manus Benedicti scriniarii Sancte Romane Ecclesie 
in mense) iulio, (indiccione) .V., (in sacratissima Sede beati Petri 
apostoli,) septimo anno pontificatus domni Iohannis.
  |  
  |