Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 49


Excusatio incusationem non patitur quam digna
operatio comitatur.
Ex supervacuo petitur verborum cum . [..
..] exuberat operis plenitudo.
Equitatis ratio persuadet et approbat ut quis
mensuram propriam non excedat.
Ecclesiam quam proprio redempsit sanguine tanta
voluit libertate gaudere, ut nullus utilitatis
obtentu subici debeat servituti.
Ecce statua celebrata [..]
F
Filius sapiens letificat patrem, filius vero stultus
est mestitia sue matris.
Felix est ille quem faciunt aliena pericula esse
cautum.
Famulorum superbia dominorum tirannidem protestatur.
Frustra legis implorat auxilium, qui committit
in legem.
Fortuna, quotiens claudicat, quanta sit amici constantia
manifestat.
Ferro secanda sunt vulnera, que fomentum non
sentiunt medicine.
Fallerate locutionis auxilio nulla indiget operis
plenitudo.
Fortune, non hominis, est amicus, qui relinquit in
adversis quem diligere in prosperis simulatur.
Frustra cibi debitum exigit, qui aliis debitum
non impendit.

Torna all'inizio