Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 450


nonne oculos cordis caecos habere evidenter videntur, ut patet in his, quod de ultramontanis
partibus non ante multum tempus miserunt quendam ad defensionem istius
monachi, diversis instructum sententiis, quem apostolicus habitus non oratorem, sed
erratorem esse demonstravit. In linguae vero procacitate multum fidens, sed sententiarum
suarum, ut ego ipse cognovi, nullum habuit intellectum. Miserunt ergo Iudaei
non ab Hierosolymis hunc apostatam, ut hereticorum detegeret errorem. Quae poena
huic apostatae pro coronae et barbae remersione satis supplicii potest afferre? Quo progrederis
apostata? Sententiam, qua apostolus dicit: Omnis anima sublimioribus potestatibus
subdita est, non est enim potestas nisi a Deo
, cognosces non I[ldebrando]
monacho, sed H[enrico] regi pertinere. Audi igitur beatum Augustinum in libro de
verbis Domini dicentem: Nunquid in superbiam nos erigimus aut dicimus vobis, ut
adversus potestates a Deo ordinatas contemptores sitis? Non hoc dicimus
. Ipse dicit
apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit . Ipsos humanarum rerum
gradus advertite. Si aliquid iusserit curator, nonne faciendum est? Si tamen contra
proconsulem iubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis maiori servire. Rursum
si aliquid ipse proconsul iubeat, et aliud imperator, nunquid dubitatur? Illo contempto,
imperatori serviendum est. Audi iterum apostolum dicentem: Omnibus potestatibus
sublimioribus subiecti estote; non enim potestas est nisi a Deo
. Et item: Qui enim
audientes legem peccant, inexcusabiles sunt; nam qui principantur, non sunt timori
bonis, sed malis
. Ambrosius: Principes hos dicunt reges, qui propter corrigendam
vitam et prohibenda adversa creantur; Dei enim habent imaginem, ut sub uno sint
caeteri
. Item ideo dicit apostolus subiectionem praestare regibus, per quam sciant non
esse liberos, sed sub potestate agere, quae ex Deo est, id est sub principe suo, qui
vicem Dei agit. Item idem apostata de Moralibus inducit aliam sententiam, quasi, ut
ipse putavit, causae regi contrariam, ubi legitur: Numquid irritum facis iuditium meum
et condemnabis me, ut tu iustificeris
. Gregorius: Quisquis contra flagella semetipsum
defendere nititur, flagellantis iuditium evacuare nititur
. Hoc ita voluit apostata, ut
H[enricum] regem pati sine repulsione oporteret sibi et regno inlata. Quo diversus
abis, apostata? Poteritne H[enricus] rex tuam tuorumque impugnationem evadere, si
beatum Paulum apostolum suae causae habuerit auctoritatem? Nonne iubente Anania
apostolus percussus repercussit? Ille percussit alapa, apostolus lingua, dicens: Percutiat
te Deus, paries dealbate
. Quid igitur, apostata? Nonne Helias in veteri testamento
duos occidit quinquagenarios impetrato igne de caelo, Heliseus pueros pro vindicta?
Quid tu apostata, si vindicta fieri debet nulla? Quid opus fuerat conditori condere
leges? Disce ergo, apostata, a beato Hieronymo, quid sit: Si quis percusserit te in
una maxilla, praebe sibi et alteram
. Pensandum est igitur, quid prophetarum, apostolorum
caeterorumque sanctorum patrum sententiae, quae contra pastores ecclesiarum
vel etiam monachos dictae esse videntur, solum tantummodo I[ldebrandum] monachum
cum sequacibus suis notant et damnant, ut est illud: Si dexter oculus scandalizat te ,
id est si nos scandalizat praelatus ecclesiae; unde scriptum est ita: Fortassis hereticus

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio