Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 29


ad exemplum cuiusdam regis Francorum, cui deposito, eo
quod inutilis videretur, Romanus pontifex Pipinum, Karoli patrem,
substituit. Hec et huiusmodi plurima totus iam triviatim populus
loquebatur. Quidam in ipso palatio regem gladio feriendum,
multi claudendum in monasterio predicebant. Erant et qui in
aliquam insularum crederent deportandum. Hec eadem in Apulia
iam divulgata erant omniumque mentes adversus Maionem indignitas
rei commoverat. Melfenses igitur, qui primis semper consueverant
rumoribus excitari, decernunt in primis, ut nulli deinceps
Maionis mandato pareant, nec in urbe sua quemlibet eorum recipiant,
quos Apulie capitaneos idem prefecerat. Comites etiam
aliique viri nobiles, quibus precipue Maionis erat suspecta potentia,
consilio super hoc habito, sibi invicem iuravere, quod Maionis
mortem totis viribus totoque posse perquirerent, neque parerent
deinceps curie, aut ab ea societate discederent, nisi prius illum
aut interfectum esse cognoscerent aut extra regnum fugisse; idemque
iusiurandum proposuerant per totum regnum vel a spontaneis
accipere, vel ab invitis nichilominus extorquere. Iamque multe
civitates oppidaque quam plurima eorum se societati coniunxerant.
Circuibant ergo totam Apuliam ac Terram Laboris cum ingenti
militum multitudine, ut universos sibi iurare compellerent. Erant
autem in ea societate: comes Ionathas, comes Richardus de Aquila,
comes Rogerius Acerranus aliique comites ac potentes viri, cum
quibus erat et comes Gillebertus consanguineus regine, cui rex
nuper ex Hispania vocato Gravine dederat comitatum. Marius
quoque Burrellus, vir eloquentissimus, Salerni habita oratione
ad populum, satis efficaciter peroravit maximeque parti civium
persuasit ut comites reciperent, in eumque modum quo et ipsi
iuraverint, sacramentum eis prestarent.

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio