Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 548


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 32
DIVISIO TEXTUS
Postquam ostendit qualiter originale peccatum trahatur a parentibus, hic
ostendit qualiter per baptismum dimittatur; et dividitur in partes duas: in prima
ostendit, secundum quid originale in baptismo tollatur et secundum quid
maneat; in secunda inquirit, quae sit causa illius concupiscentiae quae per
baptismum non tollitur, sed post baptismum manet, ibi: «Praeterea solet quaeri,
utrum concupiscentia quae per baptismum remanet... ex Deo auctore sit, vel ex
alio». Prima dividitur in duas: in prima ostendit quomodo per baptismum originale
remittatur quantum ad animam; in secunda inquirit, utrum etiam purgetur
homo a foeditate carnis, ibi: «Solet quaeri, utrum ipsa caro in baptismo ab
illa foeditate purgetur quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit».
Prima dividitur in tres: in prima movet dubitationem; in secunda ponit
solutionem, ostendens quod duobus modis originale dicitur, ibi: «Sed licet
remaneat concupiscentia post baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut
ante»; in tertia modos magis explicat et auctoritatibus confirmat, ibi: «Duplici
ergo ratione peccatum originale dicitur dimitti in baptismo». Et primo ostendit
quod originale peccatum per baptismum solvi dicitur, inquantum reatus eius
tollitur; secundo quod solvi dicitur, inquantum concupiscentia ipsa mitigatur,
ibi: «Deinde idem ipse ostendit, eo modo etiam dimitti in baptismo quia baptismi
gratia concupiscentia ipsa mitigatur».
«Praeterea solet quaeri, utrum concupiscentia quae post baptismum remanet...
ex Deo auctore sit, vel ex alio». Hic inquirit, utrum concupiscentiae remanentis
post baptismum Deus sit causa, et concupiscentia illa simul cum reatu et infectione
maculae trahatur; ideo circa hoc tria facit: primo inquirit, utrum illius
concupiscentiae Deus sit auctor; secundo inquirit, utrum divinae iustitiae hoc
conveniens sit, ut pro peccato parentis, natus reatum poenae incurrat, ibi:
«Solet etiam quaeri, qua iustitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo
creata»; tertio inquirit, quomodo divinam sapientiam deceat ut eius opus, scilicet
anima, statim in sua creatione inficiatur, ibi: «Si vero quaeritur» etc. Circa
secundum duo facit: primo determinat principalem quaestionem: et quia reatus
sequitur voluntarium in peccato, sine quo nullus ad poenam obligatur, ideo
secundo ostendit quomodo originale peccatum necessarium et voluntarium dici
possit, ibi: «Illud etiam non immerito quaeri potest». Circa tertium tria facit:
primo ostendit quomodo divinam sapientiam deceat hoc quod anima statim
macula originali inficitur ex corporis sui coniunctione; secundo inquirit, utrum
anima aliquando in sui puritate permaneat, qualem Deus creavit, an statim in
primordio suae creationis maculetur, ibi: «Hoc a quibusdam quaeri solet»; tertio
inquirit, supposito quod non, utrum una anima alteri ex ipsa sui creatione in
bonitate naturali praeferatur, ibi: «Illud ergo non incongrue quaeri solet».

Torna all'inizio