XXXIV - Incipit opusculum de miraculis que post mortem eius
Dominus demonstravit.
Hactenus almificos descripsi virginis actus,
Hactenus exposui preclaros eius agones;
Nunc occulta placet miracula, mira referre
Signa, quibus nostri redolent extrema libelli.
Non eget accensu facis excellentia solis;
Sic ad preclara Clare preconia solus
Sufficeret splendor operis lumenque relucens
Ex vite merito. Nullas fecisse Iohannem
Virtutes legimus, quo nullus sanctior extat;
Set quoniam fidei tepor et devotio plebis
Exigit et tante matris reverentia cogit,
Perstringens aliqua de multis, plura relinquens,
Que sunt iurata scribam miracula, queque
Luce magis lucent, fido sermone retexam.
XXXV - De liberatis a demonio.
Quidam namque puer, Iacobinus nomine, civis
Perusii, fuerat quadam sic peste gravatus,
Sic actus furiis, ut non tam pondere morbi
Esse putaretur lesus quam demone tentus.
Nunc disperate se precipitabat in ignem,
Nunc se per terram collidens, ore lapillos
Mordebat, duro confringens marmore dentes;
Et capud ipse suum graviter laniabat, eoque
Conscisso miserum maculabat sanguine corpus;
Distortumque gerens os, linguam prohiciebat
Extra, sicque suos artus glomerabat, ut inde
Sepe videretur crus circumducere collo.
Hunc bis cotidie vexatio talis agebat;
Huic duo non poterant obsistere, quin sibi vestes
|
1
5
10
15
20
25
30
|