Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 125


24. Hac tempestate legati Agilulfi regressi a cacano, pacem perpetuam factam
cum Avaribus nuntiarunt. Legatus quoque cacani cum eis adveniens, ad Gallias
perrexit, denuntians Francorum regibus, ut, sicut cum Avaribus, ita pacem habeant
cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Avaribus et Sclavis Histrorum fines
ingressi, universa ignibus et rapinis vastavere.
25. Agilulfo quoque regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina in Modiciae
palatio, qui Adaloald est appellatus. Sequenti tempore Langobardi castrum
Montis Silicis invaserunt. Per idem tempus, repulso apud Ravennam Gallicino, rediit
Smaracdus, qui prius fuerat Ravennae patricius.
26. Igitur Mauritius augustus, postquam uno et viginti annis rexit imperium,
cum filiis Theudosio et Tiberio et Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii,
occiditur. Fuit autem utilis rei publicae; nam saepe contra hostes dimicans victoriam
obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.
27. Hoc anno Gaidoaldus dux de Tridento et Gisulfus de Foroiuli, cum
antea a regis Agilulfi societate discordarent, ab eo in pace recepti sunt. Tunc etiam
baptizatus est praenominatus puer Adaloald, filius Agilulfi regis, in Sancto Iohanne in
Modicia, et susceptus de fonte est a Secundo servo Christi de Tridento, cuius saepe
fecimus mentionem. Fuit autem festi pascalis dies eo tempore septimo Idus Aprilis.
28. Erat autem his diebus adhuc discordia Langobardis cum Romanis propter
captivitatem filiae regis. Qua de causa rex Agilulf egressus Mediolanio mense
Iulio, obsedit civitatem Cremonensem cum Sclavis, quos ei cacanus rex Avarorum
in solacium miserat, et cepit eam duodecimo Kalendas Septembris et ad solum
usque destruxit. Pari etiam modo expugnavit etiam Mantuam, et interruptis muris
eius cum arietibus, dans veniam militibus qui in ea erant revertendi Ravennam,

Torna all'inizio