Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 266


Dominus Iesus Christus est solus homo et non Deus, dicunt etiam,
quod dominus Iesus Christus nos adiuvare non potest contra Machometum.
Dicunt eciam, et sibi literas insultacionis ad invicem mittunt,
quod et istis temporibus fortuna Machometi fortunam Christi totaliter
superavit. Nunc enim manifeste dicunt in populis: ubi est Deus,
est Deus christianorum? Et iam non solum Sarraceni nobis insultant,
sed eciam Judei et Tartari et dicunt: christiani credebant quod Iesus
Marie posset eos iuvare et quod esset Deus. Sed dicunt nunc: «Ubi
est Deus noster?» Non audis, Domine, in quantis et in qualibus accusant,
quantis et qualibet tibi detrahunt et tue sanctissime matri?
Quare non facis notam in populis virtutem tuam? Olym audivimus
quam cito audisti vocem insultacionis illius Senacherib, cum dixit:
Ubi est Deus Emath? ubi est Deus Seffarnan? (Isai.XXXVI, 19) quod
misisti angelum tuum, qui una nocte occidi ex eis centum octuagintaquinque
millia. Quare nunc dormis, Domine (Psalm., XLIV, 24)? Non ad
te pertinet quia perimus?
(Marc., IV, 38). Hoc dicit Marcus evangelista
non solum, quia dormiebat sed quia dormiebat super cervical (Marc., IV,
38). O cervical, super quod dormit ille vigil et sanctus, quia te non
possum aliquantulum concutere, ut vigilem excitarem! Verum dixit
propheta tuus, quia notam fecisti in populis virtutem tuam (Psalm., LXXVII,
15). Sed mihi non sufficit, quia fecisti, sed notam fac! Exurge, Domine,
salva nos, fac et ne repellas in finem! Quare faciem tuam
avertis et oblivisceris inopie nostre et tribulacionis nostre?
(Thren., V, 20;
cf. Isai., LXIV, 7). Exurge, Domine, adiuva nos, et si non propter nos,
quod peccatores sumus, sed propter nomen tuum libera nos (Psalm., LIV,
3)! Tu in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est
super nos
(Ies. XIV, 9). Nam a te Christo dicimur christiani et a te
Iesu salvatore nominamur salvati. Ipsi autem Sarraceni credunt salvari
per suum tyrannum dampnatum Machometum, quem de latrocinio
et tyrannide transtulerunt prophetam, et talem sequentes non
Sarracenos appellant sed messalammos, quod interpretatur salvati.
Et nos igitur damnatos reputant et nos persequuntur, quia te
sequimur, et nos occidunt inimicitie gratia et se salvatos reputant,
quia latronem et homicidam sequuntur. Et tu, Domine, irreprehensibilis
sapientia et ammirabilis iudicio dedisti cornu peccatori homini
scelesto et sceleratissimo Machometo dedisti regnum terrenum,
ymmo regna orbis terrarum sibi et populo suo! Nam ab
India usque ad occidentales partes pacifice et absque ulla contradictione
possident regna utique electissima et fertilissima et plena terrenis
deliciis. Ad literam enim in eorum orientali regno, quod ex
magna Circini parte probavi et nives esse singulares delicias, et

Torna all'inizio