Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 466


perfectius reperiri in rege iam in dignitate regia constituto.
Sic enim videmus in generationibus naturalium,
quod si generatur ignis per rarefactionem et caliditatem,
quia materia tunc ignitur cum calefit et rarefit, oportet
raritatem et calorem perfectius reperiri in igne iam generato
et in esse constituto. quare si excessus beneficii actionis
virtuosae et potentiae possunt esse causa ut rite aliquis
constituatur in regem, decens est tales excessus in ipsa
monarchia perfectius reperiri. Decet enim ipsum regem
volentem recte regere (quantum ad praesens spectat) ad
tria solicitari. Primo, ut ametur a populo. Secundo, ut cura
pervigili procuret commune bonum. Tertio, ut castiget
et puniat moventes seditiones et turbantes populum.
Quare expedit regem habere praedictos tres excessus. Nam
si abundet in beneficiis tribuendis, diligetur a populo. Si
excellat in actionibus virtuosis, procurabit commune bonum:
quia si virtutis est, tendere in bonum, eius erit magis
tendere in maius bonum, bonum ergo gentis et commune
quod est divinius quam aliquod bonum singulare,
magis procurabit vir bonus et virtuosus, quam bonum
aliquod proprium et privatum. Tertio expedit eum abundare
in civili potentia, ut possit corrigere volentes insurgere,
et turbare pacem regni. Viso in quibus rex alios
debet excedere: restat ostendere, quomodo differat a Tyranno,
Tangit autem Philosophus 5. Politicorum quatuor
differentias inter tyrannum et regem. Prima est, quia
rex respicit bonum commune: tyrannus vero bonum
proprium. Nam regnum est principatus rectus, tyrannis
vero est dominium perversum. Cum ergo bonum gentis
sit divinius bono unius, perverse dominatur qui spreto bono
communi intendit bonum proprium. Ex hac autem
differentia prima sequitur secunda. videlicet quod tyrannus
intendit bonum delectabile: rex vero bonum honorificum.
Nam sicut inenarrabile est quanto quis delectatur
in bono proprio, sic quasi inenarrabile est quantus honor

Torna all'inizio