QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de his quae pertinent ad secundam opinionem; et circa hoc
quaeruntur tria: 1. Utrum Christus sit unum; 2. Utrum habeat unum esse;
3. Utrum persona Christi post Incarnationem fuerit composita.
ARTICULUS 1
Utrum Christus sit duo neutraliter
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Christus sit duo neutraliter. Isidorus enim dicit in lib. de
Trinit.: «Mediator Dei et hominum, homo
Iesus Christus, quamvis aliud sit de Patre, aliud de Virgine, non tamen alius».
Sed ubicumque est aliud et aliud, ibi sunt duo. Ergo Christus est duo.
2. Praeterea, Christus est unum unitate increata, et est unum unitate creata.
Unitas autem creata non est unitas increata. Ergo Christus est duo.
3. Praeterea, sicut in Trinitate sunt tres personae in una essentia; ita in Christo
sunt duae naturae in una persona. Sed propter unitatem naturae dicuntur Pater
et Filius unum, quamvis non unus. Ergo et propter unitatem personae Christus
debet dici unus, et non unum, sed duo propter dualitatem naturarum.
4. Praeterea, Christus secundum quod est Deus, est aliquid quod est Pater; et
secundum quod est homo, est aliquid quod est mater. Sed hoc quod est Pater,
non est hoc quod est mater. Ergo Christus est aliquid et aliquid; et ita est duo.
5. Praeterea, Christus est aliquid passibile et aliquid impassibile. Sed passibile
non est impassibile. Ergo Christus est aliquid et aliquid. Ergo non est unum.
6. Praeterea, secundum Damascenum, Christus totus est
ubique, non tamen totum. Sed est ubique secundum quod est Deus. Ergo
Christus non est totum Deus. Sed ex hoc quod est Deus, est aliquid. Ergo est
aliquid et aliquid; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, Christus non est tantum homo. Sed «homo» praedicat aliquid
unum de ipso. Ergo Christus non est tantum unum aliquid: ergo est duo.
SED CONTRA, quidquid est, ideo est, quia unum numero est. Si ergo Christus non
est unum, nihil est; quod falsum est.
Praeterea, maior est convenientia naturae humanae in Christo ad naturam divinam,
quam accidentis ad subiectum. Sed accidens cum subiecto non facit numerum.
Ergo nec ratione naturae humanae et divinae dicetur Christus esse duo.
|
|