inde maximum bonum sibi, et eruetur a pluribus et maximis
tribulationibus, quando sui aduersarii ad se inuicem discedunt,
sicut euasit heremita propter discordiam que orta est
inter furem et demonem. Dixit ei rex: Quomodo fuit? Inquit
consiliarius:
Dicitur fuisse heremita cui data fuit vacca vna, et cum
duceret eam ad domum suam, quidam fur vidit illam et
furandi curam adhibuit. Ibat autem fur post eum vsque ad
domum heremite, et cum esset in via, obuiauit ei demon in
figura hominis. Cui dixit fur: Quis es tu, aut quid intendis?
At ille respondit: Ego quidem sum demon et intendo nocte
ista suffocare heremit(t)am, et nunc sequor eum, donec
homines sint in somno. Tunc exurgam contra ipsum et interficiam
eum. Et ait ei fur: Ego similiter intendo ire ad domum
suam et furari vaccam suam. Et euntes iuerunt pariter
ad domum heremite. Ingrediens autem heremita domum introduxit
vaccam, et comedit et intrauit suum cubiculum ad
dormiendum. Et cogitans fur dixit in corde suo: Dubito ne
forte, quando [erit] accedens hic demon ad suffocandum heremitam,
clamabit ipse, et succurrent ei homines, et non
potero capere vaccam, sed me videntes capient et interficient
me. Dixit ergo fur demoni: Sile parum, et dimitte me capere
vaccam prius quam tuam adimplebis voluntatem. Cui
respondit demon: Nequaquam hoc faciam, sed prius ipsum
volo interficere, et postea facias quod intendis. At ille
dicebat: Nequaquam, sed ego incipiam. Et orta discordia
inter ipsos fortiter, inceperunt pugnare et rixari ad inuicem,
donec fur vocaret heremitam, dicens ei: Surge, quia iste demon
vult te suffocare, et excitatus heremita et sua familia,
fug(i)erunt fur et demon, et sic euasit heremita a periculo
mortis.
Et propter hoc induxi vobis parabolam hanc, quia vir
doctus et intelligens debet quandoque adherere socio sui
|
|