et dicebatur dominus Rainaldus episcopus Hostiensis. Cardinalis
fuit Ordinis fratrum Minorum temporibus multis, quem dominus
papa Gregorius nonus fecerat cardinalem precibus et rogatu fratrum
Minorum. Hic beatam Claram cathalogo sanctorum ascripsit,
quam beatus Franciscus convertit ad Christum. Et fecit collectas
eius et hymnos. Sororem habuit in Ordine sancte Clare et nepotem
in Ordine fratrum Minorum; nec illam fecit abbatissam nec
nepotem cardinalem. Nam cardinalem nullum fecit, cum tamen
tempore eius non essent nisi octo. Litteratus homo fuit et studium
theologie diligens, et frequenter et libenter predicabat et celebrabat
et ecclesias consecrabat. Ex Heremitanis composuit unum
Ordinem, cum prius in quinque Ordinibus essent divisi. Ordini
fratrum Minorum privilegium, quod « Mare magnum» appellatur,
dedit. Amiciciam optime conservabat, ut patuit in fratre Rainaldo
de Tocca, qui erat ex Ordine fratrum Minorum, quem tantum
dilexit, quod nec amicicia Ionathe cum David nec amicicia Amelii
et Amici possit eius amicitie comparari. Nam si totus mundus
contra fratrem Rainaldum aliquid sinistrum dixisset, non credidisset
papa nec aures accomodasset. Et nudis pedibus ibat ad
aperiendum ei, quando ad hostium camere ille pulsabat. Hoc
vidit alius frater Minor, qui erat intus et solus cum papa, scilicet
frater Mansuetus de Castellione Aretino, amicus meus, a cuius
ore audivi hec omnia que retuli modo. Non intromisit se iste papa
de guerris, sed pacifice duxit dies suos. Grossus, id est corpulentus,
et crassus fuit sicut alter Eglon. Benignus, clemens, pius,
iustus et timoratus fuit et Deo devotus.
Qualiter duos pestiferos libellos reprobavit et Manfredum excommunicavit.
Huius tempore, Manfredus filius condam Friderici imperatoris,
gerens se pro pedagogo Conradini nepotis Friderici, ipso Conradino
mendaciter publicato mortuo, sibi ipsi coronam assumpsit. Quod
factum quia in preiuditium domini pape fuit, primo excommunicatus,
post contra ipsum magnus exercitus congregatus est, sed
in nullo proficiens mittitur. Hic, ut dictum est, canonizavit
|
|