Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 76


30
Deinde Rex cameram expetens atque refectus, supplicante
eodem abbate, montem ipsum monasterio supereminentem,
qui per multa annorum curricula amissus fuerat, ei restituendum
promisit, nec non argenti tantum quo calix duoque turibula
fierent, quibus tunc fratres ad servitium Dei precipue indigere
videbantur, pollicitus est; quibus etiam vicissim dedit ut ex
hiis promissionibus, Salerni cum esset, requireretur. Itaque indigentia,
quam ob causam contigerit, breviter hic referatur. Quippe
Cenobium ipsum comes Ranulphus, ut cum Rege guerram
continuam agere posset, post multas diversarum rerum eiusdem
oblationes, ita constrinxerat, ut altare ipsum, universo eius substracto
ornamento, denudare non timuerit. Unde factum est ut ex hoc
et Deum offendisset, et Rogerio, peccato ipso prepediente,
prevalere non potuisset. Male itaque usus est consilio, cum
putaret, divina surripiendo vasa, contra Rogerium divinitus
subveniri
31
Rex igitur prefata Guardia arceque Draconi curiosissimo
intuitu perspectis, simulque quantum vel ubi magis in eisdem
roborandum esset presignans, Caiaciam regreditur; qui castrum
ipsius ascendens, totum in circuitu perspicacius considerat atque
ubicumque in eo amplius muniendum esset previdens, absque
temporis dilatione premuniri instituit. Itemque disposuit ut cuncti
proceres qui in vicino positi erant degentes, cum universis subiectivis
suis militibus, qui terrestres erant, Caiacie circa castrum
domibus suis constructis, perpetuas haberent mansiones,
videlicet ut castrum ipsum, quod naturali et humano opere
fortissimum cernebatur, cohabitationis etiam militaris numerositate
roboraretur; ubi etiam nonnulli tunc de clero capuane
civitatis et de civibus laicis aliqui advenientes, cum consilio
Regis, quendam clericum nomine Guillielmum, virum utique

Torna all'inizio