ut iam dictum est, nequaquam cunctaretur, mox cum ipsa militari 
quam collegerat acie ad illum Neapolim sitienter properavit; 
cuius quoque adventu princeps ipse, Sergiusque 
magister militum ad maiorem resumendum audaciam vehementer 
sunt vegitati; putantes per eum, eo quod vir bellicosissimus 
esset, ad effectum rei, quam desiderabant, feliciter 
pertingere. Firmata itaque ad invicem conspiratione, hoc tandem 
apud se firmiter proposuerunt: ut et princeps et comes sua ablata 
ad integrum sibi restituerent, et magister militum Neapolim et 
cetera que iure sibi suppetebant securiter possideret. At Rex 
sicut et prius ita et nunc extinctus credebatur; de cuius quoque 
vita nonnulli etiam fidelium suorum esitabant, presertim cum 
instantibus hostibus plus solito venire moraretur; sed et si quis 
veniens eum vivere vel venire assereret, iam audiri contempnebatur, 
cum multis aliis antevenientibus atque id ipsum asserentibus 
in vacuum sit creditum; iam enim Madius mensis cursus 
sui metam attingebat. 
6 
Aversani heroes simulque universus populus, quamquam 
certificantibus quibusdam Regem vere vivum vereque venturum 
audissent, in tantam tamen devoluti sunt insaniam, ut oblitis que 
a Johanne et Garino premoniti fuerant, sine ulla precedente repugnatione, 
abiecta Regis subditione eiusque contempto dominatu, 
principis dominio subderentur. Ceterum Cancellarius 
Garinus et Johannes Ammiratus prescientes hoc ipsum ab eis 
agendum, Capuam iam, ne ab ipsis capti hostibus traderentur, 
recesserant; ubi cum ad tutandum urbem ipsam cum pluribus 
equitibus idem Cancellarius remansisset, Johannes ad premuniendum 
Matalonum Cicalam ceteraque oppida continuo vadit. Ad 
quem cum apuliensis militum peditumque exercitus copiosus, 
sicut ipse mandaverat, Cicalam convenisset, morantur ibi tuituri 
Terram Laboris, presidente eodem Johanne usque dum Rex  
adveniret; inter quos erat Robertus filius Richardi, fidissimus
  |  
  |