animalia tenentur ad socedam. In ista eadem contrata unum  
quid mirabile reperitur: unaquequeb generatio piscium que  
sunt in mari, ad hanc contratam in tanta veniunt quantitate,  
quod dum sic veniunt nichil videtur in mari nisi pisces.  
Hii autem cum prope ripam sunt se prohiciunt super illam;  
cum autem ipsi sunt super ripam, veniunt homines et de eis  
accipiunt tot quot ipsi volunt. Hii autem pisces duobus vel  
tribus diebus manent super ripam. Deinde venit alia generatio  
piscium faciens hoc idem sicut prima; sic etiam de aliis generationibus  
piscium. Que usque ad ultimam ordinate procedunt,  
quod tantum semel faciunt in anno. Cum de isto queritur  
ab illis de illa contrata quare hoc sic fiat, respondent et dicunt  
quod hoc faciunt isti pisces quia isto modo suum Imperatorem  
veniunt revereri. 
3. In eadem contrata vidi testudinem maiorem quam esset  
revolutio tholi ecclesie S. Anthonii de Padua. Sic etiam de multis 
  |  
  |