Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 56


sanctus Dominus Deus noster, Dominus Ihesus Christus
est, ad quem omnes scientie, omnes cognitiones tam pratice quem theorice,
omnes denique intentiones et fines et affectus nostri referendi sunt,
ut in ipso firmentur et stabiliantur.
De quo verbo sequitur: in quo omnes fines omnium cognitionum superarchane
substituti sunt.
Superarchanum et inscrutabile nobis est et
super omnem sensum excedit, quomodo in manu Dei, id est in Filio
Patris, qui est manus Dei, per quem fecit et secula, sint omnes fines
terre, id est omnes fines cognitionum humanitatis tam operationum
quam scientiarum. Scimus tamen per Apostolum dicentem quoniam in
ipso «sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi». Et quia
absconditi sunt, idcirco quo in ipso radio sint substituti, scrutari non
licet et superarchanum. Sane quia in radio Dei sunt substituti omnes
fines cognitionum, propterea omnis scientia, que ad hominum intellectum
devenit, a Domino Deo est et ab illo splendoris radio ad mentes
defluxit hominum. Est igitur omnis scientia bona, splendida et radians,
illuminans et ardens capacitatem ingeniumque rationis. Que omnis substituta
est, id est subiecta et subtus est stans, radio superessentiali, ut eius
potestati pareant radientque illis, quos ex eis radius ille perhennis illustrare
voluerit.
Nec sunt hi audiendi, qui cognitiones rerum divinarum animabus
in celo ante quam ad corpora hec materialia animanda laberentur et
memorie conscientiam ipsis illapsis indulgent. Dicunt eas, antea quam
in hec corpora prodirent, rerum cognitiones in celo naturaliter nosse
habereque scientias. At cum trahuntur ad corpus, in hac prima illarum
productione, silvestrem tumultum id est hylen influentem sibi incipiant
experiri, et nova ebrietate novoque potu corporalis alluvionis inebriari,
unde et comes ebrietatis oblivio latenter ipsis incipiat obrepere. Ergo
oblivionem omnes descendendo haurire et ideo in terris verum cum non
omnibus liqueat, tamen opinantur omnes. At magis inveniunt verum qui
murus oblivionis hauserunt, quia facile reminiscuntur, quid illic antea
cognoverint. Hinc est quod apud Latinos lectio, apud Grecos vocatur
rep[e]t[i]ta cognitio, quia cum vera discimus, ea recognoscimus que
naturaliter noveramus, prius quam materialis influxio ad corpus venientes
animas ebriaret.

Torna all'inizio