Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 58


filios uisitat memoratos, et quilibet
omni anno pro certo tributo mittit in fisco
patris XX millia sarracenatos; et sic a primo
usque ad septimum dat unicuique filiorum
unum de anulis suis, in quo imago
sua sculpitur.
Uolunt isti libenter reddere in manus
domini pape terram sanctam, quam tenent
ad opus christianorum, et ut certi sint
et securi de alia terra a populo christiano,
singulis annis uolunt esse sub certo tributo
patriarche Iherosolimitano, et dabunt
inde cautelam Romane ecclesie de non
impedienda amplius terra sancta, qua dominus
noster Iesus Christus suis pedibus
ambulauit.
Predictus uero Sephedinus de more
predecessorum suorum faciem suam non
ostendit omnibus nisi decies in anno, quando
nuncios recipit Pisanorum, Ianuensium,
Uenetum, ciuitatum, regum uel principum
christianorum, astantibus centum armatis.
Primo die recipit ipsos in prima sala de
Cayro, ubi semper est status eius. Tunc
recipit licteras a nunciis, set non audit
eos; in secunda die audit eos in secunda
sala, astantibus ducentis Turkis suis bene
armatis. In tertio quidem die per turcimannum
suum, uidelicet interpretem, dat
eisdem responsum secundum quod est
modus in causa. Qui post tertium diem
non habent amplius ad illum accessum.
Habet Sephedinus uxores XV in lege
sua, que sunt in uno palatio, insimul dormiunt
comedunt et bibunt. Si aliqua earum
habet ex eo filium, Sephedinus uadit
ad eam quando uult, et dormit cum ea
uidentibus aliis. Illam uero que non habet
ex eo filium, ad se quando uult per
eunuchos suos uocari facit in uesperis, et
detinet eam per noctem et diem, et sic
facit de singulis. Quando aliqua istarum
moritur, inducit aliam inter alias.
In secretiori camera, ubi ludit et dormit,
nullus habet accessum, nisi unus tantum
senex. In cuius camere ostio semper
existunt armati quinquaginta.
Quinquagenarius est Sephedinus, potens

Torna all'inizio