Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 96


superbiae eius ceruicem curuabo.Et ut ueritus sum dicere, et
licet pudebit me referre, non tamen celabo, quasi liciscae
multumque post carecta latrantis memoriam illius mei tangit animi
modos. Tu autem in studio ueritatis inpulsus, extincto nihilo minus
usque ad cinus omni poenitus inuidiae fomite, supple nimirum
ea quae desunt calamo caritatis. Superflua quidem dulcedinis reseca
falce, tortuosa namque dilectionis rectius aequare normula stude.
Caue praeterea ne forte fluxim per incuriam, extensa linea uiolento
directo obductu a sui rectitudinis statu incuruari deformata formula
conpellantur. Considerare summopere stude, ne quando cum sarmentis
pampineas etiam amputasse te gemmulas penitearis. Non tibi, obsecro,
uilescant uernales folliculi necdum erumpentes in flores, qui clusas
celant botrionum gemmatas suo in tempore producendas uuas. Sed
neque triticeas summitates spicarum indigne feras, quae armatos
acutis, quibus pungent, lento conamine culmos fluctuare uidentur
aristis. Memento, cuius suauitatis sapor celatur in spica, cuiusue
edulia dulcedinis grana flaua reseruantur in teca. Non enim haec
ad humanas edentium traiciuntur fauces, nisi et uua prius calcibus
uel dentibus et spicae aut plaustri strictae rota, aut flagellis
conterantur percussae.

Torna all'inizio