sed cunctus pollet orbis. Ita et per singulas ciuitates misit
agricolas in uineam suam, et alios ad tertiam, alios ad sextam,
alios ad nonam uel undecimam horam, et denario conuentio-
nis, id est coronae, locauit. Quia omnes accepturi sunt anci-
pites gladios in manibus suis, ad faciendam uindictam in na-
tionibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum
in compedibus, et nobiles eorum in uinculis ferreis.
Dum omnes iam pene urbes ad Christi fidem per predi-
cationem martyrum peruenissent, et clara eius ambiebant mi-
racula, sola Narniensis ciuitas nullum penitus recipiebat Chri-
|
|