Cumque loqueretur eis verba dulcia in dolo, crederentque ei nuncii,
dictum est nunciis ipsis, quod imperator dolose loqueretur eis et
quod malum contra Venetos cogitasset. Qui intraverunt ad eum, dicentes:
«Domine imperator, audivimus sed non credimus, quod imperium
tuum contra Venetos multa mala excogitasset». Et publice
per preconem clamare fecit, ut si quis in aliquo offenderet Venetum,
se ipsum suspenderet.
Cum itaque Veneti accepta securitate starent securi et maxima militum
peditumque multitudo ex diversis partibus tunc Constantinopolim
venisset et essent muri ac palatia adeo munita, quasi deberet civitas
ab inimicis expugnari, subito irruit imperator in Venetos sicut
leo et, dato impietatis precepto, post tercium diem trahebantur ad
carceres et omnia illorum bona ab eis ablata fuerunt intromissa. Inventi
sunt enim in Constantinopoli eo tempore fere decem milia Venetorum.
Multum timebat imperator de Venetis, ne se defenderent et idcirco
multas in Constantinopoli congregaverat gentes. Nam et ipsi voluerunt
se defendere, sed a memoratis legatis prohibiti fuerunt. Fuit autem
hec Venetorum capcio facta per totum imperium Constantinopolitanum,
iubente prefato Manuele imperatore, anno Domini millesimo
centesimo septuagesimo primo, die duodecima intrante mense
marcii, indictione IIIIa.
[19.] His itaque gestis, nunciata sunt hec omnia duci; dux vero, his
auditis, et nesciens quare ita imperator fecisset, sapientibus viris illa
notificavit. Et ceperunt singuli dolere super facto isto et de parentibus
suis.
|
|