Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 118

libro III


tamen quantumcumque magnis dominis salutem mittere non verentur.
39. (1) QUID APOSTOLICUS MITTAT OMNIBUS.
(2) Apostolicus quidem omnibus 'Salutem et apostolicam benedictionem'
mittit, quia eius salutatio non mutatur, nisi quando
excomunicatis scripserit vel paganis, (3) quibus aut salutem
omnino tacet aut loco salutis ponit: 'Redire ad cor et viam agnoscere
veritatis' vel: 'Dominum ultionum timere' vel: 'Dominum
ad vindictam non amplius irritare'. (4) Memini tamen
quandoque me litteras domini apostolici ad regem Morrocetanum
vidisse in hunc modum scribentis: (5) 'Honorius episcopus
servus servorum Dei magno regi M. de Morocco pietatis operibus
abundare'. Et per hoc patet quod quandoque hostibus est
cum benignitate scribendum.
40. (1) QUID IMPERATOR ET ALII OMNES APOSTOLICO MITTANT
ET QUID ALIIS IMPERATOR.
(2) Imperator vero mittit domino apostolico 'Salutem et omnimodam
reverentiam' sed omnibus aliis dicit: 'Gratiam suam
et bonam voluntatem'. (3) Regibus tamen dicit: 'Salutem et amorem'
vel: 'Salutem cum sincera dilectione' vel: 'Cum felicitate
salutem'. Et idem potest facere quibuscumque vult, precipue
non pertinentibus ad iuris dictionem suam.

Torna all'inizio