Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1073


a sancti viri manibus attrectatam diligenter inquirere. Invenientes
autem freni habenas, quas manu vir Dei tenuerat, ipsum frenum ab
equi ore velociter extrahebant, ponentes id super mulierem quam periclitari
videbant; factumque est ut statim illa cum gaudio pareret
et ultra periculum penitus non sentiret.
52 Vir quidam religiosus Gaufreducius nomine, Castrum Plebis
inhabitans, quemdam penes se devote funiculum conservabat, quo
se beatus Franciscus quandoque praecinxerat. Accidit autem in eodem
castello plurimos utriusque sexus graviter infirmari, cum iam
dictus vir aegrotantium loca circuiens ipsius funiculi partem in aqua
tinxit vel eidem aquae minimum quid de illo immiscuit, et sic in aegritudinis
lecto decubantibus potum dedit. Sicque mirabiliter factum
est ut, si qui languentium ex huiusmodi potione gustarent, optatam
continuo sanitatem reciperent.Panes etiam ad benedicendum
beato Francisco saepius offerebant, de quibus aegri gustantes
a diverso languoris incommodo resurgebant. Crebro quoque pius
pater quasi seminudus a populo derelictus est, eo quod tunicam illius
per particulas cum cultellis inciderent, easque devote contra diversa
pericula pro salutis remedio conservarent.
53 Accidit praeterea res quaedam mirabilis anno ante felicem
beati Francisci transitum tertio, quam, multis aliis praetermissis, digne
recolendam existimo. Ipse namque vir sanctus ea praecipue

Torna all'inizio