n. 46
Magistro Rodulfo de Podio domini imperatoris notario.
Non solum ex bino actu qui consuetudinem solet inducere,
sed multiplici, sicut scitis, specialiter vobis scripsi
ut semper mea onera relevetis. Igitur onus istud expeditionis
celeris latoris praesentium quod requisissem si praesens
fuissem, vobis absens impono ut inveniat me in
vobis. Sic enim et mihi consuetudinem obtentam servabitis
et gratum me acquiretis amicum.
n. 47
Domino Symoni Vento P. de Vinea. Injuriose secum
actum a vobis vir nobilis Synibaldus de Fossaceca conqueritur
qui, cum curialis sit, a curiali non debuit molestari,
praesertim quum negotium quod inter vos et
ipsum agitur, ponere sit paratus in manu curialium communium.
Non decet igitur vos in hoc vestro novo dominio,
nedum curialem, sed nec quemlibet alium indebite
molestare.
|
|