<Sequitur>: CREDO IN SPIRITUM SANCTUM. 
Hec est septima pars quam Filippus apposuit, et est sensus: 
credo in Spiritum sanctum, id est credendo in eum promoveor, 
credendo in eum tendo, ei per fidem et caritatem inhereo, ei per 
bonam operationem et bonam voluntatem ardenter unior. Est 
enim Spiritus sanctus tertia persona in Trinitate, que est verus et 
unus Deus cum Patre et Filio, qui consubstantialis Patri et Filio 
ab utroque equaliter procedit. In eum ergo, sicut in <Patrem> et in 
<Filium> credendum est. Congrue in septima parte fides de Spiritu 
sancto, qui septiformis dicitur, collocatur, per septem gratias 
sive dona Spiritus sancti que in Isaia dicuntur vel leguntur. Merito 
hanc partem apposuit Filippus qui interpretatur amor supernus 
vel amator supernorum a filos quod est amor, et iper quod 
est super, qui in Spiritum sanctum, qui est amor Patris et Filii, 
se credere confessus est. Vel Filippus interpretatur os <lampadis>, 
quia verum <lampadem> et verum ignem, scilicet Spiritum sanctum, 
confitetur et se in eum credere profitetur. Dicitur etiam os 
<lampadis> quia verum lumen, inventum scilicet Christum, fratri 
suo Nathanaeli nunciavit et predicavit. 
Sequitur: SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM. 
Hec est octava pars quam apposuit Bartholomeus, et est repetendum 
'credo' et secundum Augustinum 'in' prepositio est repetenda 
ut dicatur: credo in sanctam Ecclesiam catholicam. Dicit 
Augustinus sensum mutari ut non eo modo dicatur [quod] credere in 
sanctam Ecclesiam catholicam ut credit<ur> in Deum, sed dicit sic 
debere intelligi: credo in sanctam Ecclesiam catholicam, id est in 
Ecclesia sancta et catholica conversans credo in Deum. Sed melius 
pretermittur et non repetitur 'in' prepositio. Non enim in aliquid 
aliud est credendum nisi tantum in unum Deum et in tres personas, 
scilicet in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec alibi 
quietem invenit rationalis creatura; unde in Psalmo: " sitivit anima 
mea ad Deum fontem vivum ", et alibi: " concupiscit et deficit anima 
mea in atria Domini ". Et est sic distinguendum: credo Ecclesiam 
sanctam, id est fidem catholicam tenentem esse sanctam. Ecclesia 
dicitur congregatio fidelium, catholica communis et universalis 
interpretatur. Illa ergo congregatio fidelium est credenda sancta 
que communi et universali fide innititur, illa scilicet que habita 
et predicata ab apostolis firma perseverat in ecclesiarum prelatis 
et in multitudine populorum permanet et <est> inviolabilis, et non 
est ea que in prostibulis et latibulis et sepe post telas et iuxta latrinas 
susurratur et confingitur ab hereticis. Vel hoc vult dicere, 
ut credamus quod Ecclesia catholica nunquam deficiet nec etiam 
defecit a tempore Abel. Potest Ecclesia Dei quati et fluctibus allidi 
sed non ita submergi quod aliqui boni non sint in ea. Unde Christus 
in figura Ecclesie dixit Petro: " ego rogavi pro te Petre ut non deficiat 
fides tua  ", et alibi: " et porte inferi non prevalebunt adversus 
eam ", scilicet Ecclesiam. Et in evangelio dixit angelus Marie: 
" et regnabit in domo Jacob in eternum ", que domus appellata 
est universalis Ecclesia que per fidem et confessionem Christi ad 
patriarcarum pertinet sortem, sive in his qui de patriarcarum stirpe 
carnis originem duxerunt, sive <in his qui > de aliis nationibus 
carnaliter editi, spirituali lavacro sunt in Christo renati, in qua 
videlicet domo " regnabit in eternum et Regni eius non erit finis ". 
Et Augustinus: " si nullo modo potest dici recte Ecclesia in qua 
schisma est, restat ut quia Ecclesia nulla esse non potest, ea sit quam 
in apostolice sedis per successiones episcoporum radice constitutam 
nullorum hominum malitia valeat extinguere ". Et est: credo Ecclesiam 
catholicam sanctam esse, id est sancitam et firmatam et 
semper perseveraturam, ita quod nunquam deficiet, quod <aliqui> 
boni non sint in ea. Vel est sensus: credo sanctam Ecclesiam catholicam 
esse unam et in unitate totam consistere et ideo per partes 
scindi non potest quia divisionem unitas non capit. <Qui> ergo ab 
hac unitate dividitur, iam non in Ecclesia sed extra Ecclesiam esse 
convincitur. Ecclesia dicitur esse una propter cultum unius Dei, 
propter unam fidem quam tenet, propter unum baptismum quo 
utitur et quia vinculo caritatis est sibi et inter se compacta et unita, 
et quia unius viri unica sponsa et quia unius Patris unica filia. 
Hic sensus comprobatur ex eo quod in maiori symbolo loco istius 
dicti habetur: 'et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam'. 
Hanc octavam partem apposuit Bartholomeus qui interpretatur 
filius suspendentis aquas, scilicet Dei, qui aquas, scilicet 
predicatores, sursum ad celestia trahit et elevat ut inde ad subdit<o>s 
aqua, id est doctrina, distillet, qua Ecclesia catholica 
informata et in unitate conservata elevatur ad celestia.
  |  
645 
  
  
  
  
650 
  
  
  
  
655 
  
  
  
  
660 
  
  
  
  
665 
  
  
  
  
670 
  
  
  
  
675 
  
  
  
  
680 
  
  
  
  
685 
  
  
  
  
690 
  
  
  
  
695 
  
  
  
  
700 
  
  
  
  
705 
  
  
  
  
710 
  
  
  
  
715 
  
  
 
  |