Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

206


matris erga filium, quia mater plus dolet de filij adversitate et pater
plus gaudet de filij prosperitate. mulier enim naturaliter magis
patitur et compatitur quam vir, ex eo quod habet animum magis
mollem, unde mulier dicitur quasi mollier. nam secundum
Philosophum in libro De Animalibus, in omni genere animalium
femine sunt molliores quam masculi, preter ursam et
leopardam. quando igitur invenitur aliqua mulier severa et dura
non potest dici femina, sed ursa vel leoparda. mulier enim
naturaliter est frigida et humida et ideo de facile est passibilis.
vir autem naturaliter est calidus et siccus, et ideo non sic de facili
patitur et compatitur, et ideo in morte filij naturaliter plus dolet
mater quam pater, quia homo habet cor magis magnanimum

Torna all'inizio